- TRIVIUM
- TRIVIUMa ftribus viis dictum, quibus Triviam praefuisse, diximus suô locô; addo hîc saltem, apud Graecos proin olim, divites sub novilunium vespere cenam Hecatae in trivia mittere consuevisse, quam pauperes devorabant; vi docet Aristophanes, Pluto, unde Hecates cena in proverbium abiit, de quo Erasmum vide. In Triviis autem cultam eam, quod ibi exposita fuerit, ab Aeolo et Phenea parentibus, sunt qui tradaut, teste Nat. Comite, Mytholog. l. 3. c. 14. Sed et Mercurius in triviis, τρικέφαλος triceps cultus est, qui subscriptione monstrabat, qua cuique eundem, non solum per agros, sed et inipsa Atheniensium urbe. Quin extabant illius monita; ςτεῖχε δίκαια φρονῶν, μὴ φίλον ἐξαπάτα, ambula iusta meditans, ne amicum decipe, et similia. Etymol. in voce Τρικέφαλος. Vide quoque ubi de Acervum lapidum congerendi in viis more, nec non in voce Mercurius et infra Ungendiritus. In iisdem, quadriviisque Aedes sacrae olim erigebantur, ad quas pagani ex locis vicinis sacra facturi convenirent, uti dix imus tetro, in voce Triopaea. Porro rupibus triviisque Frotho Magnus Danotum Rex, ad subditorum explorandam fidem, aureas suspendere armillas solitus legitut. Saxo, l. 5. Armillam unam in rupe, quam Frothonis petram nominant, alteram apud Wig provinciam, desixit edictae a se innocentiae experimentum daturas. Et paulo post, In Iutia, tamquam in capite Regni sui, magni ponderis auream armillam Triviis affigi curavit. cui mori similia de Aelfredo Anglorum Rege recenset Matthaeus Westmonasteriensis, ad A. C. 982. qui per publicos aggeres, ubi semitae findebantur in quadrum, armillas ex auto iubebat appendi, ut viantium aviditatem irritaret, cum non esset, qui eas acciperet. Eta Saxone quidem venit in suspicionem Fortunius Licetus, l. de Annulis, c. 40. de cornu aureo A. C. 1639. die 20. Iulii in Ripensi Cimbriae dioecesi a puella Dana casu invento, ad explorandam Praesidum vigilantiam, in Triviis quoque olim ab Haraldo Rege fuisse expositum. Quod quamquam factum non inficietur Olaus Wormius, in sec. Aurei Cornu edit. epist. ad Licetum, tamen neutiquam eô fine initiô id conditum credit, quod rudi massâ aureâ, aut minori labore in aliam redactâ figutam idem commodius potuerit praestari= tam illustre enim adeoque insigne monimentum facile a quovis ad Regem pertinere agnosei poterat. Thom. Barrholin. de Armillis Veter. Sed et in biviis, triviisque, quguria olim captabantur: uti de Babyloniae Rege legimus Ezech. c. 21. v. 26. et videre est supra, ubi de variis divinationis speciebus item ubi de Sortibus; philosophorum ᾄσματα canebantur, vide supra Carmina: ut et aliquid, ubi de Compitalitiis Ludis etc. Recentioribus Trivium, in Scholis, dicta Grammatica, Rhetorica et Dialectica, quasi triplex via ad Eloquentiam, Ugutio; sicut Quadrivium, reliquae liberales Artes. Unde vir in trivio et quadrivio excellentissimus, apud Marth. Paris A. C. 1252. Vide sura, voce Quadrivium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.